monumenta.ch > Ambrosius > 32
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 31 <<<     >>> § 33

§ 32

1 etiam ipsis ieiunium conuiuiis dat gratiam.
2 dulciores post famem epulae fiunt, quae adsiduitate fastidio sunt et diurna continuatione uiliscunt.
3 condimentum cibi ieiunium est.
4 quanto auidior adpetentia, tanto esca iocundior.
5 commendat sitis poculum.
6 nescit uini quaerere uenustates qui quidquid hauserit transmittit ad satietatem, non ad iudicium nare suspendit.
7 usu etiam pretiosa degenerant.
8 quorum autem difficilis possessio, eorum grata perfunctio.
9 ipse sol post noctem gratior, ipsa lux post tenebras splendidior et post uigilias sopor dulcior, ipsa salus post aegritudinis temptamenta iocundior.
10 ab ipso mundi conditore didicimus saepe diuersitatibus cumulari gratiam.
11 patrocinatur ergo et conuiuio fames et gratior fit mensa ieiuniis.